et factum est verbum Domini ad me dicens
fili hominis propheta de pastoribus Israhel propheta et
dices pastoribus haec dicit Dominus Deus vae pastoribus Israhel
qui pascebant semet ipsos nonne greges pascuntur a pastoribus
lac comedebatis et lanis operiebamini et quod crassum erat
occidebatis gregem autem meum non pascebatis
quod infirmum fuit non consolidastis et quod aegrotum non
sanastis quod fractum est non alligastis et quod abiectum est
non reduxistis quod perierat non quaesistis sed cum austeritate
imperabatis eis et cum potentia
et dispersae sunt oves meae eo quod non esset pastor et
factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri et dispersae
sunt
erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo
colle excelso et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges
mei et non erat qui requireret non erat inquam qui requireret
propterea pastores audite verbum Domini
vivo ego dicit Dominus Deus quia pro eo quod facti sunt
greges mei in rapinam et oves meae in devorationem omnium
bestiarum agri eo quod non esset pastor neque enim quaesierunt
pastores gregem meum sed pascebant pastores semet ipsos et
greges meos non pascebant
propterea pastores audite verbum Domini
haec dicit Dominus Deus ecce ego ipse super pastores
requiram gregem meum de manu eorum et cessare eos faciam ut
ultra non pascant gregem nec pascant amplius pastores semet
ipsos et liberabo gregem meum de ore eorum et non erunt ultra
eis in escam
quia haec dicit Dominus Deus ecce ego ipse requiram oves
meas et visitabo eas
sicut visitat pastor gregem suum in die quando fuerit in
medio ovium suarum dissipatarum sic visitabo oves meas et
liberabo eas de omnibus locis quo dispersae fuerant in die
nubis et caliginis
et educam eas de populis et congregabo eas de terris et
inducam eas in terram suam et pascam eas in montibus Israhel in
rivis et in cunctis sedibus terrae
in pascuis uberrimis pascam eas et in montibus excelsis
Israhel erunt pascuae eorum ibi requiescent in herbis
virentibus et in pascuis pinguibus pascentur super montes
Israhel
ego pascam oves meas et ego eas accubare faciam dicit
Dominus Deus
quod perierat requiram et quod abiectum erat reducam et
quod confractum fuerat alligabo et quod infirmum erat
consolidabo et quod pingue et forte custodiam et pascam illas
in iudicio
vos autem greges mei haec dicit Dominus Deus ecce ego
iudico inter pecus et pecus arietum et hircorum
nonne satis vobis erat pascuam bonam depasci insuper et
reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris et
cum purissimam aquam biberetis reliquam pedibus vestris
turbabatis
et oves meae his quae conculcata pedibus vestris fuerant
pascebantur et quae pedes vestri turbaverant haec bibebant
propterea haec dicit Dominus Deus ad eos ecce ego ipse
iudico inter pecus pingue et macilentum
pro eo quod lateribus et umeris inpingebatis et cornibus
vestris ventilabatis omnia infirma pecora donec dispergerentur
foras
salvabo gregem meum et non erit ultra in rapinam et
iudicabo inter pecus et pecus
et suscitabo super ea pastorem unum qui pascat ea servum
meum David ipse pascet ea et ipse erit eis in pastorem
ego autem Dominus ero eis in Deum et servus meus David
princeps in medio eorum ego Dominus locutus sum
et faciam cum eis pactum pacis et cessare faciam bestias
pessimas de terra et qui habitant in deserto securi dormient in
saltibus
et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem et
deducam imbrem in tempore suo pluviae benedictionis erunt
et dabit lignum agri fructum suum et terra dabit germen
suum et erunt in terra sua absque timore et scient quia ego
Dominus cum contrivero catenas iugi eorum et eruero eos de manu
imperantium sibi
et non erunt ultra in rapinam gentibus neque bestiae
terrae devorabunt eos sed habitabunt confidenter absque ullo
terrore
et suscitabo eis germen nominatum et non erunt ultra
inminuti fame in terra neque portabunt amplius obprobria
gentium
et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis et ipsi
populus meus domus Israhel ait Dominus Deus
vos autem greges mei greges pascuae meae homines estis et
ego Dominus Deus vester dicit Dominus Deus